{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 226.3","citation":"Augustine, Epistulae 226.3","ref":"226.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/226.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/226.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/226.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":337,"text":"Cum autem dicitur eis, quare aliis uel alicubi praedicetur uel non praedicetur uel nunc praedicetur, quod aliquando paene omnibus sicut nunc aliquibus gentibus non praedicatum sit, dicunt id praescientiae esse diuinae, ut eo tempore et ibi et illis ueritas adnuntiaretur uel adnuntietur, quando et ubi praesciebatur esse credenda. et hoc non solum aliorum catholicorum testimoniis sed etiam sanctitatis tuae disputatione antiquiore se probare testantur, ubi tamen eandem gratiam non minore ueritatis perspicuitate docueris, ut est illud, quod dixit sanctitas tua in quaestione contra Porphyrium de tempore Christianae religionis: Tunc uoluisse hominibus apparere Christum et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse, qui in eum fuerant credituri uel illud de libro in epistula ad Romanos: 'Dicis itaque mihi: Quid adhuc conqueritur?nam uoluntati eius quis resistit? cui sane inquisitioni\\\\ inquis, 'sic respondet,. ut intellegamus spiritalibus uiris etiam non secundum terrenum hominem uiuentibus patere posse prima merita fidei et impietatis, quo modo deus praescientia eligat credituros et damnet incredulos nec illos ex operibus eligens nec istos ex operibus damnans sed et illorum fidei praestans, ut bene operentur, et istorum impietatem deserendo obdurans, ut male operentur;' et iterum in eodem libro superius: 'Aequales omnes sunt ante meritum nec potest in rebus omni modo aequalibus electio nominari. sed quoniam spiritus sanctus non datur nisi credentibus, non quidem deus eligit opera, quae ipse largitur, cum dat spiritum sanctum, ut per caritatem bona operemur, sed tamen eligit fidem, quia, nisi quisque credat et in accipiendi uoluntate permaneat, non accipit donum dei, id est spiritum sanctum. per quem infusa caritate bonum possit operari. non ergo eligit opera cuiusquam in praescientia, quae ipse donaturus est, sed fidem eligit in praescientia, ut, quem crediturum esse praesciuit, ipsum eligeret, cui spiritum sanctum daret, ut bona operando etiam aeternam uitam consequeretur. dicit enim apostolus: Idem deus, qui operatur omnia in omnibus. nusquam autem dictum est: Deus credit omnia in omnibus; quod enim credimus, nostrum est, quod autem operamur, illius et cetera in eodem opere. quae se acceptare et probare testantur tamquam conuenientia euangelicae ueritati.","prev":{"citation":"Epistulae 226.2","label":"Letter 226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/226.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/226.2"},"next":{"citation":"Epistulae 226.4","label":"Letter 226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/226.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/226.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}