{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 226.8","citation":"Augustine, Epistulae 226.8","ref":"226.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/226.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/226.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/226.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":160,"text":"Paruulorum autem causam ad exemplum maiorum non patiuntur adferri. quam et tuam sanctitatem dicunt eatenus attigisse, ut incertum esse uolueris ac potius de eorum poenis malueris dubitari. quod in libro tertio de libero arbitrio ita positum meministi, ut hanc eis occasionem potuerit exhibere. hoc etiam de aliorum libris, quorum est in ecclesia auctoritas, faciunt, quod perspicit sanctitas tua non parum posse iuuare contradictores, nisi maiora aut certe uel paria proferantur a nobis; non enim ignorat prudentissima pietas tua, quanto plures sint in ecclesia, qui auctoritate nominum in sententia teneantur aut a sententia transferantur. ad summam fatigatis omnibus nobis ad id prosecutio eorum uel potius querela conuertitur consentientibus etiam his, qui hanc definitionem inprobare non audent, ut dicant: Quid opus fuit huiusce modi disputationis incerto tot minus intellegentium corda turbari? neque enim minus utiliter sine hac definitione. aiunt, tot annis a tot tractatoribus tot praecedentibus libris et tuis et aliorum cum contra alios tum maxime contra Pelagianos catholicam fidem fuisse defensam.","prev":{"citation":"Epistulae 226.7","label":"Letter 226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/226.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/226.7"},"next":{"citation":"Epistulae 226.9","label":"Letter 226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/226.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/226.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}