{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 228.12","citation":"Augustine, Epistulae 228.12","ref":"228.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/228.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/228.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/228.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":264,"text":"Quamquam o si inter dei ministros inde sit disceptatio, qui eorum maneant, ne fuga omnium, et qui eorum fugiant, ne morte omnium deseratur ecclesia! tale quippe certamen erit inter eos, ubi utrique ferueant caritate et utrique placeant caritati. quae disceptatio si aliter non potuerit terminari, quantum mihi uidetur, qui maneant et qui fugiant, sorte legendi sunt. qui enim dixerint se potius fugere debere, aut timidi uidebuntur, quia imminens malum sustinere noluerunt, aut adrogantes, quia se magis, qui seruandi essent, necessarios ecclesiae iudicarunt. deinde fortassis hi, qui meliores sunt, eligant pro fratribus animas ponere et hi seruabuntur fugiendo, quorum est minus utilis uita, quia minor consulendi et gubernandi peritia; qui tamen, si pie sapiunt, contradicent eis, quos uident et uiuere potius oportere et magis mori malle quam fugere. ideo, sicut scriptum est, contradictiones sedat sortitio et inter potentes definit; melius enim deus in huiusce modi ambagibus quam homines iudicat, siue dignetur ad passionis fructum uocare meliores et parcere infirmis siue istos facere ad mala perferenda fortiores et huic uitae subtrahere, quorum non potest dei ecclesiae tantum quantum illorum uita prodesse. res quidem fiet minus usitata, si fiat ista sortitio; sed si facta fuerit, quis eam reprehendere audebit? quis non eam nisi inperitus aut inuidus congrua praedicatione laudabit? quod si non placet facere, cuius facti non occurrit exemplum, nullius fuga faciat, ut ecclesiae ministerium maxime in tantis periculis necessarium ac debitum desit. nemo accipiat personam suam, ut, si aliqua gratia uidetur excellere, ideo se dicat uita et ob hoc fuga esse digniorem. quisquis enim hoc putat, nimium sibi placet; quisquis autem etiam hoc dicit. omnibus displicet.","prev":{"citation":"Epistulae 228.11","label":"Letter 228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/228.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/228.11"},"next":{"citation":"Epistulae 228.13","label":"Letter 228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/228.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/228.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}