{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 228.6","citation":"Augustine, Epistulae 228.6","ref":"228.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/228.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/228.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/228.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":219,"text":"Cur enim sibi putant indifferenter obtemperandum esse praecepto, ubi legunt de ciuitate in ciuitatem esse fugiendum, et mercennarium non exhorrent. qui uidet lupum uenientem et fugit, quoniam non est ei cura de ouibus? cur non istas duas dominicas uerasque sententias unam scilicet, ubi fuga sinitur aut iubetur, alteram, ubi arguitur atque culpatur, sic intellegere student, ut inter se reperiantur non esse contrariae, sicut non sunt? et hoc quo modo reperitur, nisi adtendatur. quod iam superius disputaui, tunc de locis, in quibus sumus, premente persecutione fugiendum esse Christi ministris, quando ibi aut plebs Christi non fuerit. cui ministretur, aut potest impleri per alios necessarium ministerium, quibus eadem non est causa fugiendi, sicut in sporta submissus. quod supra memoraui, fugit apostolus, cum a persecutore ipse proprie quaereretur, aliis utique necessitatem similem non habentibus, a quibus illic ministerium absit ut desereretur ecclesiae, sicut fugit sanctus Athanasius, Alexandrinus episcopus, cum eum specialiter adprehendere Constantius cuperet imperator, nequaquam a ceteris ministris deserta plebe catholica, quae in Alexandria commanebat? cum autem plebs manet et ministri fugiunt ministeriumque subtrahitur, quid erit, nisi mercennariorum illa fuga damnabilis, quibus non est cura de ouibus? ueniet enim lupus. non homo sed diabolus, qui plerumque fideles apostatas esse persuasit, quibus cotidianum ministerium dominici corporis defuit, et peribit infirmus in tua non scientia sed ignorantia frater, propter quem Christus mortuus est.","prev":{"citation":"Epistulae 228.5","label":"Letter 228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/228.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/228.5"},"next":{"citation":"Epistulae 228.7","label":"Letter 228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/228.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/228.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}