{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 228.7","citation":"Augustine, Epistulae 228.7","ref":"228.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/228.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/228.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/228.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":221,"text":"Quod autem ad eos adtinet, qui in bac re non falluntur errore, sed formidine superantur, quare non potius contra suum timorem domino miserante atque adiuuante fortiter dimicant, ne mala sine comparatione grauiora, quae multo amplius sunt tremenda, contingant? fit hoc, ubi dei caritas flagrat. non mundi cupiditas fumat. caritas enim dicit: Quis infirmatur et non ego infirmor? quis scandalizatur et non ego uror? sed caritas ex deo est oremus ergo, ut ab illo detur, a quo iubetur. et per hanc magis timeamus, ne oues Christi spiritalis nequitiae gladio in corde, quam ne ferro in corpore trucidentur. ubi quandocumque quocumque mortis genere morituri sunt; magis timeamus, ne sensu interiore corrupto pereat castitas fidei, quam ne feminae uiolenter constuprentur in carne, qua uiolentia non uiolatur pudicitia, si mente seruatur, quoniam nec in carne uiolatur, quando uoluntas patientis sua turpiter carne non utitur, sed sine consensione tolerat, quod alius operatur; magis timeamus, ne lapides uiui extinguantur deserentibus nobis, quam ne lapides et ligna terrenorum aedificiorum incendantur praesentibus nobis; magis timeamus, ne membra corporis Christi destituta spiritali uictu necentur, quam ne membra corporis nostri oppressa hostili impetu torqueantur, non quia ista non sunt uitanda, cum possunt, sed quia potius ferenda sunt, quando uitari sine impietate non possunt, nisi forte quisquam contenderit non esse ministrum impium, qui tunc subtrahit ministerium pietati necessarium, quando magis est necessarium.","prev":{"citation":"Epistulae 228.6","label":"Letter 228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/228.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/228.6"},"next":{"citation":"Epistulae 228.8","label":"Letter 228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/228.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/228.8"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}