{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 23.2","citation":"Augustine, Epistulae 23.2","ref":"23.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/23.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/23.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/23.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":208,"text":"Ego cum in ista regione consuetudinem hominum lugendam + atque plangendam, qui cum christiano nomine glorientur, Christianos rebaptizare non dubitant, quibus uerbis poteram, detestarer, non defuerunt laudatores tui, qui mihi dicerent te ista non facere. fateor, primo non credidi. deinde considerans posse fieri, ut animam humanam de futura uita cogitantem dei timor inuaderet, ut se ab scelere apertissimo temperaret, gratulatus credidi, quod tali proposito ab ecclesia catholica nolueris esse nimis alienus. quaerebam sane occasionem loquendi tecum, ut, si fieri posset, ea quae parua remanserat inter nos dissensio tolleretur, cum ecce ante paucos dies diaconum nostrum Mutugennensem te rebaptizasse nuntiatum est. dolui uehementer et illius miserabilem lapsum et tuum, frater, inopinatum scelus. noui etenim, quae sit ecclesia catholica. gentes sunt hereditas Christi et possessio Christi termini terrae. nostis et uos aut, si non nostis, aduertite; facillime a uolentibus sciri potest. rebaptizare igitur haereticum hominem, qui haec sanctitatis signa perceperit, quae christiana tradidit disciplina, omnino peccatum est; rebaptizare autem catholicum immanissimum scelus est. tamen non adeo credens, quia de te mihi bene persuasum tenebam, Mutugennam ipse perrexi et eum quidem miserum uidere non potui, a parentibus uero eius audiui, quod uester iam etiam diaconus factus sit. et tamen tam bene adhuc de tuo corde sentio, ut eum rebaptizatum esse non credam.","prev":{"citation":"Epistulae 23.1","label":"Letter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/23.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/23.1"},"next":{"citation":"Epistulae 23.3","label":"Letter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/23.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/23.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}