{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 23.6","citation":"Augustine, Epistulae 23.6","ref":"23.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/23.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/23.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/23.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":213,"text":"Tollamus de medio inania obiecta, quae a partibus inperitis iactari contra inuicem solent, nec tu obicias tempora Macariana nec ego saeuitiam Circumcellionum. si hoc ad te non pertinet, nec illud ad me. area dominica nondum uentilata est; sine paleis esse non potest. nos oremus atque agamus, quantum possumus, ut frumentum simus. ego rebaptizato diacono nostro silere non possum; scio enim, quam mihi silentium perniciosum sit. non enim cogito in ecclesiasticis honoribus tempora uentosa transigere, sed cogito me principi pastorum omnium rationem de commissis ouibus redditurum. si forte nolles, ut haec tibi scriberem, oportet te, frater, ignoscere timori meo; multum enim timeo, ne me tacente et + dissimulante alii quoque rebaptizentur a uobis. decreui ergo, quantum uires et facultatem dominus praebere dignatur, causam istam sic agere, ut pacificis conlationibus nostris omnes, qui nobis communicant, nouerint, ab haeresibus aut schismatibus quantum catholica distet ecclesia et quantum sit cauenda pernicies uel zizaniorum uel praecisorum de uite domini sarmentorum. quam conlationem mecum si libenti animo susceperis, ut concordibus nobis amborum litterae populis recitentur, ineffabili exultabo laetitia. si autem id aequo animo non accipis, quid faciam, frater, nisi ut te quoque inuito epistulas nostras populo catholico legam, quo esse possit instructior? quod si rescribere dignatus non fueris, uel meas solas legere decreui, ut saltem diffidentia uestra cognita rebaptizari erubescant.","prev":{"citation":"Epistulae 23.5","label":"Letter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/23.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/23.5"},"next":{"citation":"Epistulae 23.7","label":"Letter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/23.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/23.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}