{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 231.1","citation":"Augustine, Epistulae 231.1","ref":"231.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/231.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/231.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/231.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":145,"text":"Quod acceperim libenter litteras tuas, mea rescripta indicio esse noluisti. ecce rescribo et tamen rescriptis hoc indicare non possum uel istis uel quibuslibet aliis, siue breuiter siue prolixissime scribam; neque enim aut paucis aut multis uerbis indicari potest, quod indicari uerbis non potest. et ego quidem parum eloquor, etsi multum loquor; sed nulli eloquenti omnino concesserim, ut qualicumque et quantacumque epistula sua affectum explicet, quem fecit in me tua, quod non possum ego, etiam si eum possit ita in animo meo uidere sicut ego. restat ergo sic tibi indicare, quod scire uoluisti, ut in uerbis meis, et quod non indicant. sentias. quid igitur dicam nisi delectatum me esse litteris tuis ualde ualde? repetitio uerbi huius non est repetitio sed quasi perpetua dictio; quia enim fieri non posset, ut semper diceretur, ideo factum est, ut saltem repeteretur: sic enim fortasse dici potest, quod dici non potest.","prev":{"citation":"Epistulae 230.6","label":"Letter 230","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/230.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/230.6"},"next":{"citation":"Epistulae 231.2","label":"Letter 231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/231.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/231.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}