{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 231.2","citation":"Augustine, Epistulae 231.2","ref":"231.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/231.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/231.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/231.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":160,"text":"Hic si quaerat aliquis, quid me tandem in tuis tam ualde litteris delectauerit, utrum eloquium, respondebo: 'Non'; et ille forsitan respondebit: 'Ergo laudes tuae'; sed de his quoque respondebo: 'Non' nec ideo, quia non sunt ista in illa epistula: nam et eloquium ibi tantum est, ut et optimo te natum ingenio et talibus disciplinis satis eruditum praeclarissime luceat, et prorsus plena est meis laudibus. 'ergone', ait quispiam, 'non te ista delectant?' immo uero; 'neque enim mihi', ut ait quidam, 'cornea fibra est', ut haec non sentiam uel sine delectatione sentiam. delectant et ista; sed ad illud, quo me ualde dixi esse delectatum, quid sunt ista? nam eloquium tuum me delectat, quoniam grauiter suaue est uel suauiter graue: meis autem laudibus cum profecto nec omnibus delecter nec ab omnibus sed eis, qualibus me dignum esse arbitratus es. et ab eis. qualis es, id est qui propter Christum diligunt seruos eius. etiam laudibus meis me delectatum in litteris tuis negare non possum.","prev":{"citation":"Epistulae 231.1","label":"Letter 231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/231.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/231.1"},"next":{"citation":"Epistulae 231.3","label":"Letter 231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/231.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/231.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}