{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 231.4","citation":"Augustine, Epistulae 231.4","ref":"231.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/231.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/231.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/231.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":365,"text":"Ita tumorem de amore laudis humanae uelut serpentis morsum medicinalibus uerbis quasi excantandum putauit. docuit itaque nos per apostolum suum magister bonus neque propterea nos recte uiuere et recte facere, ut laudemur ab hominibus, id est finem recti nostri non in hominum laudibus ponere et tamen propter ipsos homines quaerere laudes hominum. etenim cum laudantur boni, non laudatis sed laudantibus prodest. nam illis, quantum ad ipsos adtinet, quod boni sunt, sufficit; sed eis, quibus expedit imitari bonos, gratulandum est, cum ab eis laudantur boni, quoniam sic indicant eos sibi placere, quos ueraciter laudant. dicit ergo apostolus quodam loco: Si hominibus placerem, Christi seruus non essem, et idem dicit alio loco: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo, sed adiungens causam: Non quaerens, quod mihi utile est. sed quod multis, ut salui fiant. ecce, quod quaerebat in laude hominum, ubi etiam dicebat: De cetero. fratres, quaecumque sunt uera, quaecumque pudica, quaecumque casta, quaecumque sancta, quaecumque carissima, quaecumque bonae famae. si qua uirtus. si qua laus, haec cogitate; quae didicistis et accepistis et audistis et uidistis in me, haec agite et deus pacis erit uobiscum. cetera igitur, quae supra commemorauit. uirtutis nomine amplexus est dicens 'si qua uirtus'; illud autem, quod subiecit 'quaecumque bonae famae', alio uno uerbo congruo prosecutus est dicendo 'si qua laus'. quod itaque ait: Si hominibus placerem, Christi seruus non essem, sic utique accipiendum est, tamquam dixerit: <Si bona. quae facio, fine laudis humanae facerem, laudis amore tumescerem,. uolebat ergo apostolus placere omnibus et eis placere gaudebat, non quorum laudibus tumescebat in se ipso, sed quos laudatus aedificabat in Christo. cur ergo me non delectet laudari abs te, cum et uir bonus sis, ne me fallas, et ea laudes, quae amas et quae amare utile ac salubre est, etiam si non sint in me? neque hoc tibi tantum sed etiam mihi prodest. si enim non sunt in me, salubriter erubesco atque, ut sint, inardesco. ac per hoc, quae agnosco mea in laude tua, gaudeo me habere et abs te illa ac me ipsum diligi propter illa: quae autem non agnosco, non solum, ut ipse habeam, desidero consequi uerum etiam, ne semper in mea laude fallantur, qui me sinceriter diligunt.","prev":{"citation":"Epistulae 231.3","label":"Letter 231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/231.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/231.3"},"next":{"citation":"Epistulae 231.5","label":"Letter 231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/231.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/231.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}