{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 232.2","citation":"Augustine, Epistulae 232.2","ref":"232.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/232.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/232.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/232.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":234,"text":"Quod enim scripsistis: Tatri Augustino in domino aeternam salutem', cum legerem, tanta spe subito erectus sum, ut crederem uos ad ipsum dominum et ad ipsam aeternam salutem aut iam esse conuersos aut per nostrum ministerium desiderare conuerti. sed ubi legi cetera, refriguit animus meus; quaesiui tamen ab epistulae perlatore, utrum iam uel essetis Christiani uel esse cuperetis. cuius responsione posteaquam comperi nequaquam uos esse mutatos, grauius dolui, quod Christi nomen, cui iam totum orbem subiectum esse conspicitis, non solum a uobis repellendum sed etiam in nobis inridendum esse credidistis. non enim potui cogitare alterum dominum, secundum quem posset episcopus pater' a uobis uocari, praeter dominum Christum et, si esset hinc aliqua de interpretatione uestrae sententiae dubitatio, subscriptione epistulae tolleretur, ubi aperte posuistis: Optamus te, domine, in deo et Christo eius per multos annos semper in clero tuo gaudere'. quibus omnibus perlectis atque discussis quid aliud mihi occurrere potuit aut cuilibet homini potest nisi aut ueridico aut fallaci scribentium animo haec esse conscripta? sed si ueridico animo ista scribitis, quis uobis ad hanc ueritatem interclusit uiam? quis aspera dumeta substrauit? quis rupium praerupta inimicus opposuit? postremo quis basilicae ianuam ingredi cupientibus clausit, ut in eodem domino, per quem nos salutatis, eandem salutem nobiscum habere nolitis? si autem fallaciter atque inridenter haec scribitis, itane tandem mihi negotia uestra curanda inponitis, ut nomen eius, per quem aliquid possum, audeatis non ueneratione debita adtollere sed insultatione adulatoria uentilare?","prev":{"citation":"Epistulae 232.1","label":"Letter 232","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/232.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/232.1"},"next":{"citation":"Epistulae 232.3","label":"Letter 232","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/232.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/232.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}