{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 232.3","citation":"Augustine, Epistulae 232.3","ref":"232.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/232.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/232.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/232.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":249,"text":"Sciatis me, carissimi, cum ineffabili pro uobis tremore cordis haec dicere; noui enim, quanto grauiorem et perniciosiorem causam sitis habituri apud deum. si frustra uobis haec dixero. omnia, quae praeteritis temporibus erga humanum genus maiores nostri gesta esse meminerunt nobisque tradiderunt, omnia etiam, quae nos uidemus et posteris tradimus, quae tamen pertinent ad ueram religionem quaerendam et tenendam, diuina scriptura non tacuit, sed ita omnino cuncta transeunt, ut transitura esse praedicta sunt. uidetis certe populum Iudaeorum auulsum a sedibus suis per omnes fere terras disseminatum atque diffusum; et origo eiusdem populi et incrementa et regni amissio et per cuncta dispersio sicut praedicta, ita facta sunt. uidetis certe ex ipso populo uerbum dei legemque prodeuntem per Christum, qui ex illis mirabiliter natus est, omnium gentium fidem occupasse atque tenuisse; ita haec omnia praenuntiata legimus, ut uidemus. uidetis certe multos praecisos a radice Christianae societatis, quae per sedes apostolorum et successiones episcoporum certa per orbem propagatione diffunditur, de sola figura originis sub Christiano nomine quasi arescentia sarmenta gloriari, quas haereses et schismata nominamus; praeuisa, praedicta, scripta sunt omnia. uidetis certe simulacrorum templa partim sine reparatione conlapsa partim diruta partim clausa partim in usus alios commutata ipsaque simulacra uel confringi uel incendi uel includi uel destrui atque ipsas huius saeculi potestates, quae aliquando pro simulacris populum Christianum persequebantur, uictas et domitas non a repugnantibus sed a morientibus Christianis et contra eadem simulacra, pro quibus Christianos occidebant, impetus suos legesque uertisse et imperii nobilissimi eminentissimum culmen ad sepulcrum piscatoris Petri submisso diademate supplicare.","prev":{"citation":"Epistulae 232.2","label":"Letter 232","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/232.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/232.2"},"next":{"citation":"Epistulae 232.4","label":"Letter 232","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/232.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/232.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}