{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 237.3","citation":"Augustine, Epistulae 237.3","ref":"237.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/237.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/237.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/237.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":179,"text":"Priscillianistae uero accipiunt omnia et canonica et apacrypha simul; sed quaecumque, quae contra eos sunt, in suae peruersitatis sensus aliquando callida et astuta aliquando ridicula et hebeti expositione peruertunt nec saltem ita, ut ea ipsa, quae exponunt ab suae sectae hominibus alienis, uera esse credant. alioquin aut catholici essent aut non multum a ueritate alieni. qui et in ipsis scripturis apocryphis sensus catholicos inuenirent aut inuenire uelle uiderentur, sed, cum ipsi alia cum suis sentiant atque inter suos doceant siue discant, quae non audent prodere, quoniam re uera nefaria sunt et detestanda, tamen fidem catholicam eis, quos timent, praedicant, non quam teneant, sed sub qua lateant. possunt enim aliqui haeretici reperiri fortasse inmundiores, sed nullus istis fallacia comparatur. alii quippe, ut sunt hominum uitia, de huius uitae consuetudine uel infirmitate men an autem in ipsa nefaria doctrina haeresis suae praeceptum habere perhibentur. ut occultandorum dogmatum suorum causa etiam cum falsa iuratione mentiantur. hi, qui eos experti sunt et ipsorum fuerant atque ab eis dei misericordia liberati sunt, etiam uerba ipsa praecepti huius ista commemorant: Iura, periura, secretum prodere noli.","prev":{"citation":"Epistulae 237.2","label":"Letter 237","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/237.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/237.2"},"next":{"citation":"Epistulae 237.4","label":"Letter 237","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/237.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/237.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}