{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 238.10","citation":"Augustine, Epistulae 238.10","ref":"238.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":139,"text":"Audi ergo iam fidem meam. potens est misericordia domini dei nostri, quae praestet me, quod credidi. sic loqui, ut nec eius offendam ueritatem nec humanitatem tuam. in omnipotentem deum patrem me credere profiteor eumque aeternum ea aeternitate, hoc est inmortalitate dico, quam solus deus habet; hoc et de filio eius unigenito credo in forma dei, hoc et de spiritu dei sancto, qui spiritus est dei patris et filii eius unigeniti. sed quia ipse dei patris unigenitus filius, dominus et deus noster Iesus Christus, postquam uenit plenitudo temporis, opportune ad diem salutis nostrae formam serui accepit, multa de illo in scripturis secundum formam dei dicuntur, multa secundum formam serui. quorum exempli gratia duo quaedam commemoro, ut singula ad singula referantur. secundum formam dei de se ipse dixit: Ego et pater unum sumus, secundum formam serui: Quoniam pater maior me est.","prev":{"citation":"Epistulae 238.9","label":"Letter 238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.9"},"next":{"citation":"Epistulae 238.11","label":"Letter 238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.11"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}