{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 238.11","citation":"Augustine, Epistulae 238.11","ref":"238.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":131,"text":"Quod autem de deo scriptum est: Qui solus habet mmortalitatem et: Inuisibili soli deo honor et gloria et cetera huius modi, non de patre tantum accipimus sed etiam de filio, quod ad formam dei adtinet, et de spiritu sancto. pater enim. et filius et spiritus sanctus unus deus est et solus uerus deus et solus inmortalis secundum incommutabilem omnino substantiam. si enim de carne diuersi sexus dictum est: Qui adhaeret meretrici, unum corpus est et de spiritu hominis. qui non est, quod dominus, consequenter scriptum est: Qui autem adhaeret domino, unus spiritus est. quanto magis deus pater in filio et deus filius in patre et spiritus patris et filii unus deus est, ubi nulla est diuersa natura. cum ex diuersis modo quodam sibi cohaerentibus dicatur uel spiritus unus uel corpus unum!","prev":{"citation":"Epistulae 238.10","label":"Letter 238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.10"},"next":{"citation":"Epistulae 238.12","label":"Letter 238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.12"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}