{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 238.15","citation":"Augustine, Epistulae 238.15","ref":"238.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":255,"text":"Non autem ista corporaliter sentiuntur nec usitato modo intelleguntur in deo, qui potens est facere, sicut apostolus dicit, supra, quam petimus et intellegimus; si autem facere. quanto magis esse! nam hoc nomen, quod spiritus dicitur, non secundum id, quod refertur ad aliquid. sed secundum id, quod aliquam naturam significat. omnis incorporea natura spiritus in scripturis appellatur: unde non tantum patri et filio et spiritui sancto sed omni rationali creaturae et animae hoc uocabulum congruit. unde dominus dicit: Spiritus est deus et ideo, qui adorant deum, in spiritu et ueritate oportet adorare; scriptum est etiam: Qui facit angelos suos spiritus; dictum est et de hominibus quibusdam: Quoniam caro sunt et spiritus ambulans et non reuertens; et apostolus ait: Nemo scit. q uid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est: item scriptum est: Quis scit. spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram? dicitur etiam spiritus in scripturis secundum quandam distinctionem in ipsa una unius hominis anima, unde apostolusdicit:Et integer spiritus uester et anima et corpus indie domini nostri Iesu Christi seruetur; item alio loco: Si oranero lingua. spiritus meus orat; mens autem mea infructuosa est. quid ergo est? orabo spiritu, orabo et mente. proprio autem modo quodam dicitur spiritus sanctus, secundum quod refertur ad patrem et filium, quod eorum spiritus sit nam secundum substantiam, quoniam semel dictum est: Spiritus est deus, et pater spiritus est et filius et ipse spiritus sanctus nec tamen tres sed unus spiritus sicut non tres dii sed unus. deus.","prev":{"citation":"Epistulae 238.14","label":"Letter 238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.14"},"next":{"citation":"Epistulae 238.16","label":"Letter 238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.16"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}