{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 238.22","citation":"Augustine, Epistulae 238.22","ref":"238.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":199,"text":"Nam quaedam etiam sic dicuntur, hominibus parum intellegentibus ut et ipse filius maior patre uideatur. quis enim. cum fuerit interrogatus, quid sit maius uerus aut ueritas. non potius respondeat ueritatem esse maiorem? ab illa enim uera sunt, quaecumque uera sunt. non autem ita est in deo. nam filium maiorem patre utrique non dicimus et tamen filius dictus est ueritas: Ego sum, inquit. uia et ueritas et uita. de patre autem tantum modo uos uultis intellegi, quod ait: Ut cognoscant te unum uerum deum et, quem misisti, Iesum Christum, ubi nos subaudimus etiam Iesum Christum nerum deum, ut haec sit sententia: 'te et, quem misisti. Iesum Christum cognoscant unum uerum deum\\\\ ne illa consequatur absurditas, ut, si propterea non est uerus deus Iesus Christus, quia dictum est patri: Te unum uerum deum, propterea non sit dominus pater, quia dictum est de Christo: Unus dominus. uerum tamen secundum prauum intellectum uel potius errorem maior est deus ueritas quam deus uerus. quia uerus a ueritate est; maior ergo patre filius, quia iste est ueritas, ille uerus. hanc peruersitatem pellit ex animo, qui didicerit patrem deum uerum esse gignendo ueritatem, non participando; non est autem alia substantia ueri gignentis et alia genitae ueritatis.","prev":{"citation":"Epistulae 238.21","label":"Letter 238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.21"},"next":{"citation":"Epistulae 238.23","label":"Letter 238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.23"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}