{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 238.26","citation":"Augustine, Epistulae 238.26","ref":"238.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":143,"text":"Ecce, quantum potui, exposui tibi fidem meam. et plura quidem dici possunt et diligentius disputari, sed uereor, ne ista ipsa, quae dixi, oneri sint occupationibus tuis. tamen ea non solum dictata conscribi uolui, sed etiam manu mea subscribenda curaui, quod quidem et antea uolueram, si, quod inter nos placuerat, seruaretur. sed modo certe puto iam non a te debere dici timuisse me tibi dicere fidem meam, quando non solum dixi. sed scriptam subscripsi, ne me quisquam dicat aut dixisse, quod non dixi, aut non dixisse, quod dixi. hoc fac et tu, si iudices quaeris. non qui in ore tuo reuereantur personam tuam, sed qui in litteris tuis exerant libertatem suam. si enim calumniam times, quod nullo modo auderem dicere, nisi hoc ipse dixisses, licet tibi non subscribere; nam et ego propterea nolui scribi nomen tuum in his meis litteris, ne hoc forte noluisses.","prev":{"citation":"Epistulae 238.25","label":"Letter 238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.25"},"next":{"citation":"Epistulae 238.27","label":"Letter 238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.27"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}