{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 238.7","citation":"Augustine, Epistulae 238.7","ref":"238.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":118,"text":"Venimus, ut nosti, ad horam condictam; notarios adduximus, ut et tui adessent: consedimus. dixisti Fursus fidem tuam atque in uerbis tuis non audiui ingenitum patrem', credo, quod cogitaueris, quid inde mane dictum fuerit, et praecauere uolueris. deinde poposcisti. ut etiam.ego dicerem fidem meam. ubi cum postulassem commemorans antemeridianum placitum nostrum, ut ea. quae dixeras, dictare potius dignareris, tunc exclamasti calumniam parare nos tibi et ideo uerba tua conscripta uelle retinere. ibi quid responderim, recordari non libet atque utinam nec tu memineris. seruaui tamen debitam honorificentiam honori tuo nec maledictum deputaui, quod non a ueritate sed a potestate audire meruissem. tamen. quia uel ipsa uerba repetiui, ut pressa uoce dicerem: 'Itane calumniam paramus nos tibi?' ut ignoscas, peto.","prev":{"citation":"Epistulae 238.6","label":"Letter 238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.6"},"next":{"citation":"Epistulae 238.8","label":"Letter 238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.8"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}