{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 238.9","citation":"Augustine, Epistulae 238.9","ref":"238.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":190,"text":"Haec si, ut narraui, gesta esse recolis, uides, quam non debeas iactare apud homines, quod non ausus sim tibi adserere fidem meam. quando quidem in fide nostri placiti stare noluisti et uir tantus, qui pro fide. quam rei publicae debes. non times maledicta prouincialium, pro fide, quam Christo debes, times calumnias episcoporum. deinde, cum disputationi nostrae etiam honoratos uiros interesse cupiueris, miror, quo modo in ipsa deuitatione calumniae uerba tua times a notariis conscribi et ex ore tuo a clarissimis testibus non times audiri. nonne consideras difficile esse, ut homines suspicentur te a nobis ullam formidasse calumniam, ut uerba tua excipi nolles, sed, cum cogitasses retentum te fuisse in uerbo ante prandium manu tua conscripto, simul etiam cogitasse non tam facile te notariorum tabulas delere potuisse, quam facile illam chartulam conscidisti? si autem dicis non illa ita gesta esse, ut a me narrata sunt, aut tu obliuione falleris - non enim audeo dicere 'mentiris' - aut ego uel similiter fallor uel mentior. uides ergo. quam recte dicam ea, quae de his maxime rebus geruntur, excipi atque conscribi oportere et quam tibi quoque hoc ipsum recte placuerat, nisi postmeridianus timor antemeridianum placitum frangeret.","prev":{"citation":"Epistulae 238.8","label":"Letter 238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.8"},"next":{"citation":"Epistulae 238.10","label":"Letter 238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.10"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}