{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 239.2","citation":"Augustine, Epistulae 239.2","ref":"239.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/239.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/239.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/239.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":145,"text":"Haec et praesens dicerem, si, quem ad modum placuerat, uerba nostra exciperentur. sed quia hoc noluisti dicens te a nobis timere calumniam et a placito, cui mane consenseras, post prandium recessisti, ut quid dicerem, quod. quem ad modum uelles, me dixisse narrares et ego non haberem, unde ostenderem, quid uel quem ad modum dixerim? noli ergo ulterius iactare. quod tu fidem tuam dixeris et ego meam non dixerim, quia sunt homines, qui considerent me potius habuisse fiduciam fidei meae, qui eam scribi uoluerim, te autem non habuisse, dum quasi calumniam pertimescis. paratus ergo eras negare, si tibi obiceretur, quod contra fidem meam aliquid dixeris. uide ergo, quid de te ipse sentiri feceris. quod si obiectum non eras negaturus, cur dictum scribi noluisti. praesertim cum magnopere uoluisses etiam honoratos uiros nostro interesse sermoni? cur ergo uolens calumniam deuitare notariorum stilum timebas et clarissimorum testimonium non timebas?","prev":{"citation":"Epistulae 239.1","label":"Letter 239","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/239.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/239.1"},"next":{"citation":"Epistulae 239.3","label":"Letter 239","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/239.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/239.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}