{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 24.3","citation":"Augustine, Epistulae 24.3","ref":"24.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/24.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/24.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/24.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":129,"text":"Sane uicario aliquatenus munere licet omnia tibi inpar, ut iusseras, prouidi illam Eusebii, uenerabilis episcopi Constantinopolitani, de cunctis temporibus historiam. sed in hoc fuit obtemperandi mora, quod instructu tuo, quia ipse non haberem hunc codicem, Romae repperi apud parentem nostrum uere sanctissimum Domnionem, qui procul dubio promptius mihi paruit in hoc beneficio, quod tibi deferendum indicaui. uerum tamen quia et loca tua mihi significare dignatus es, ut ipse monuisti, ad uenerabilem socium coronae tuae, patrem nostrum Aurelium, ita scripsimus, ut, si nunc Hippone Regio degeres, illo tibi litteras nostras et transcriptam Carthagine membranam mittere dignaretur. quod et sanctos uiros, quos indice caritatis ipsorum tuo sermone cognouimus, Comitem et Euodium rogauimus, ut scribere ipsi curarent, ne uel parenti Domnioni codex suus diutius deforet et tibi transmissus sine necessitate redhibendi maneret.","prev":{"citation":"Epistulae 24.2","label":"Letter 24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/24.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/24.2"},"next":{"citation":"Epistulae 24.4","label":"Letter 24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/24.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/24.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}