{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 242.1","citation":"Augustine, Epistulae 242.1","ref":"242.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/242.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/242.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/242.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":250,"text":"Quis nostrum erret in fide uel cognitione trinitatis, alia quaestio est. gratum sane habeo, quod me quamuis incognitum facie tamen. quia errare credidisti, reuocare ab errore conatus es. huius tibi beniuolentiae mercedem retribuat deus et nosse te faciat, quod nosse te putas; res enim ardua est. ut existimo. et quaeso te. ne in ullam contumeliae partem acceperis, quod tibi tantae cognitionis munus optaui. uereor enim, ne opinatae scientiae praeiudicium si non praecepta uera, quae nequaquam ad te mihi adrogauerim, at certe bona uota nostra, quae mihi etiam indocto habere de te licet — non enim perite sed amice exhibenda sunt —, repellat ab auribus tuis potiusque mihi suscenseas, quod non tibi iam sicut sapienti gratulatus, quam gratias agas, quod tibi sapientiam deprecatus sim. uerum tamen si ego portans episcopalis nominis sarcinam libentissime amplector beniuolentiam tuam, quod me Bonoso et Iasoni, ut scribis, doctissimis uiris, etiam trans mare mittere dignatus es ad reportandos ex eorum disputationibus uberes fructus, quod denique ad detergendas totius erroris caligines libellum cuiusdam episcopi uestri ingenio et uiribus elaboratum ad me perferendum sollicita benignitate curasti, quanto est aequius te bono animo accipere. quod, ea, quae nulla humana ope et uiribus dari possunt, a domino deo tibi ut concedantur, optaui! apostolus enim inquit: Non spiritum huius mundi accepimus sed spiritum, qui ex deo est. ut sciamus, quae a deo donata sunt nobis: quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae uerbis sed docti spiritu spiritalibus spiritalia comparantes. animalis autem homo non percipit, quae sunt spiritus dei; stultitia est enim illi.","prev":{"citation":"Epistulae 241.2","label":"Letter 241","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/241.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/241.2"},"next":{"citation":"Epistulae 242.2","label":"Letter 242","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/242.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/242.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}