{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 243.10","citation":"Augustine, Epistulae 243.10","ref":"243.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/243.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/243.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/243.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":172,"text":"Haec ergo interrumpuntuv nocibus matris tuae et inter haec locum inuenit commemoratio praegnantis atque lactantis, ut de Adam et Eua alius Adam nascereris et nutrireris? respice potius, respice Adam secundum de caelo et porta iam caelestis imaginem, sicut terreni portasti. immo et hic habeant locum materna terrena ipsa beneficia, quae tibi ad eneruationem cordis enumerantur, habeant prorsus locum; noli esse ingratus, repende gratiam matri tuae, repende spiritalia pro carnalibus, pro temporalibus sempiterna. sed non uult sequi? non impediat. non uult conuerti in melius? caue, ne in deterius peruertat et euertat. quid interest, utrum in uxore an in matre, dum tamen Eua in qualibet muliere caueatur? nam ista umbra pietatis de foliis illius arboris uenit. quibus se primum parentes nostri in illa damnabili nuditate texerunt. et quicquid in illis uerbis atque suggestione quasi officium tibi caritatis obtendit. ut te a germanissima et sincerissima euangelii caritate detorqueat, ad astutiam serpentis pertinet et ad duplicitatem regis illius, qui habet uiginti milia. quam nos docemur decem milium, hoc est cordis, in qua deum quaerimus, simplicitate superare.","prev":{"citation":"Epistulae 243.9","label":"Letter 243","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/243.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/243.9"},"next":{"citation":"Epistulae 243.11","label":"Letter 243","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/243.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/243.11"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}