{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 243.9","citation":"Augustine, Epistulae 243.9","ref":"243.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/243.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/243.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/243.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":169,"text":"Talibus concepte seminibus talique in uitam nouam conubio procreate, languescis et contabescis in ueterem hominem! itane matrem terrenam non habebat imperator tuus? quae tamen cum ei nuntiaretur agenti caelestia. respondit: 'Quae mihi mater aut qui mihi fratres?' et extendens manum in discipulos suos. non dixit pertinere ad cognationem suam. nisi qui faceret uoluntatem patris eius. in quo numero profecto etiam ipsam Mariam benignus, inclusit: faciebat enim et illa uoluntatem patris. ita optimus magister atque diuinus et maternum nomen. quod ei quasi priuatum propriumque nuntiauerant, quia terrenum erat, in comparatione caelestis propinquitatis abiecit et eandem caelestem propinquitatem in discipulis suis commemorans, quo sibi rursum consortio generis cum ceteris sanctis uirgo illa cohaereret, ostendit. et ne isto saluberrimo magisterio, quo contemni carnalem affectum in parentibus docuit. adminiculum error ac ciperet. quo matrem habuisse a quibusdam negatur, alio loco discipulos monuit, ne se patrem in terris dicant habere, ut. quo modo illos habuisse manifestum est patres, sic se habuisse matrem manifestaret, cuius tamen terrena cognatione contempta contemnendarum talium necessitudinum discipulis praeberet exemplum.","prev":{"citation":"Epistulae 243.8","label":"Letter 243","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/243.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/243.8"},"next":{"citation":"Epistulae 243.10","label":"Letter 243","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/243.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/243.10"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}