{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 245.1","citation":"Augustine, Epistulae 245.1","ref":"245.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/245.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/245.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/245.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":156,"text":"Magis, quid agas cum eis, qui obtemperare nolunt, cogitandum est, quam quem ad modum eis ostendas non licere, quod faciunt. sed nunc epistula sanctitatis tuae et occupatissimum me repperit et celerrimus baiuli reditus neque non rescribere tibi neque ad ea, quae consuluisti, ita, ut oportet, respondere permisit. nolo tamen de ornamentis auri uel uestis praeproperam habeas in prohibendo sententiam nisi eos, qui neque coniugati neque coniugari cupientes cogitare debent. quo modo placeant deo. illi autem cogitant, quae sunt mundi, quo modo placeant uel uiri uxoribus uel mulieres maritis, nisi quod capillos nudare feminas, quas etiam caput uelare apostolus iubet, nec maritatas decet; fucari autem pigmentis, quo uel rubicundior uel candidior appareat, adulterina fallacia est, qua non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus solis permittendae sunt feminae ornari secundum ueniam non secundum imperium. nam uerus ornatus maxime Christianorum et Christianarum non tantum nullus fucus mendax uerum ne auri quidem uestisque pompa sed mores boni sunt.","prev":{"citation":"Epistulae 244.2","label":"Letter 244","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/244.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/244.2"},"next":{"citation":"Epistulae 245.2","label":"Letter 245","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/245.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/245.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}