{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 246.3","citation":"Augustine, Epistulae 246.3","ref":"246.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/246.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/246.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/246.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":199,"text":"Quando ergo quisque, cum reprehendi coeperit, causam conuertit in fatum et ideo se culpari non uult. quia fato se dicit coactum fecisse id. quod arguitur, redeat ad se ipsum. seruet hoc in suis, non castiget seruum furem, non de contumelioso filio conqueratur, uicino inprobo non minetur. quid enim horum faciens iuste facit, si omnes, a quibus iniurias patitur, non culpa sua sed fato inpelluntur, ut faciant? si autem iure proprio et patris familias diligentia. quoscumque homines pro tempore in potestate habet, hortatur ad bonum, deterret a malo, imperat, suae uoluntati ut obtemperent, honorat eos, qui sibi ad nutum oboediunt. uindicat in eos, qui se contemnunt, rependit gratiam beneficis, odit ingratos, egone expectabo, ut contra fatum disputet, cum tanta eum non uerbis sed factis eloqui deprehendam, ut prope manibus suis omnes mathematicorum lapillos supra capita eorum frangere uideatur? his itaque paucis si auiditas tua contenta non est et librum aliquem de hac re, quem diutius legas, desideras. patienter tibi sunt expectandae uacationes nostrae et rogandus deus, qui et otium et facultatem satiando de hac re animo tuo tribuere dignetur. ero tamen alacrior, si et saepe commemorare me litteris tuam non piguerit caritatem et, quid de hac epistula sentias, rescribendo edocueris.","prev":{"citation":"Epistulae 246.2","label":"Letter 246","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/246.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/246.2"},"next":{"citation":"Epistulae 247.1","label":"Letter 247","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/247.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/247.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}