{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 247.1","citation":"Augustine, Epistulae 247.1","ref":"247.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/247.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/247.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/247.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":226,"text":"Veritas et dulcis est et amara. quando dulcis est, par et, quando amara, curat. si non recusas bibere, quod in hac epistula offero, probabis, quod dixi. utinam, sicut mihi non obest, sic nec tibi obesset, quicquid contumeliarum mihi inrogas, et utinam uel tantum tibi obesset iniquitas, quam miseris et pauperibus facis, quantum obest ipsis, quibus eam facis! illi enim ad tempus laborant, tu autem uide. quid tibi thesaurizes in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. cuius misericordiam deprecor. ut hic te corrigat, quo modo ipse nouit, potius, quam reseruet in illum diem, quando iam nullus erit correctionis locus, ut, qui tibi dedit timorem suum, propter quem de te non despero, aperiat tibi sensum et uideas, quae facis, et eihorreas et emendes. parua enim et quasi nulla tibi uidentur, quae tam magna mala sunt, ut, quando te domita cupiditas ea considerare permiserit, riges lacrimis terram, ut deus misereatur tui. aut si ego iniquus sum, qui hoc tecum ago, ne miseri et egeni homines bis reddant, quod debent, cum coloni actori suo dederint subdito praeposito et iubenti seruientes nec ille se accepisse negare potuerit, si ergo ego iniquus sum, quia mihi uidetur iniustum, ut bis exigantur, qui semel reddere uix sufficiunt, fac. quod uis: si autem tu uides. quia iniustum est. fac, quod decet. faciat, quod deus iubet et ego rogo.","prev":{"citation":"Epistulae 246.3","label":"Letter 246","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/246.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/246.3"},"next":{"citation":"Epistulae 247.2","label":"Letter 247","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/247.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/247.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}