{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 25.3","citation":"Augustine, Epistulae 25.3","ref":"25.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/25.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/25.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/25.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":210,"text":"Sequor igitur non aequis adhuc passibus magna iustorum uestigia, si possim orationibus uestris adprehendere, in quo dei miserationibus adprehensus sum. rege ergo paruulum incerta reptantem et tuis gressibus ingredi doce. nolo enim me corporalis ortus magis quam spiritalis exortus aetate consideres. quippe aetas mihi secundum carnem iam ea est, qua fuit ille ab apostolis in porta Speciosa uerbi potestate sanatus. in natalibus autem animae illius adhuc mihi tempus infantiae est, quae intentatis Christo uulneribus immolata digno sanguine agni uictimam praecucurrit et dominicam auspicata est passionem. atque ideo ut infantem adhuc uerbo dei et spiritali aetate lactantem educa uerbis tuis uberibus fidei, sapientiae, caritatis inhiantem. si officium commune consideras, frater es; si maturitatem ingenii tui et sensuum, pater mihi es, etsi forte sis aeuo iunior, quia te ad maturitatem meriti honore seniorum prouexit et iuuenem cana prudentia. foue igitur et corrobora me in sacris litteris et spiritalibus studiis tempore, ut dixi, recentem et ob hoc post longa discrimina, post multa naufragia usu rudem, uixdum a fluctibus saeculi emergentem tu, qui iam solido litore constitisti, toto excipe sinu, ut in portu salutis, si dignum putas, pariter nauigemus. interea me de periculis uitae istius et profundo peccatorum euadere nitentem orationibus tuis tamquam tabula sustine, ut de hoc mundo quasi de naufragio nudus euadam.","prev":{"citation":"Epistulae 25.2","label":"Letter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/25.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/25.2"},"next":{"citation":"Epistulae 25.4","label":"Letter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/25.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/25.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}