{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 256.1","citation":"Augustine, Epistulae 256.1","ref":"256.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/256.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/256.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/256.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":147,"text":"Epistulam meam desiderare te mihi tua epistula nuntiauit; frater autem Iacobus eius desiderii erga nos tui locupletior testis accessit, quia plura mihi de te suauia atque in se ipso experta locutus est, quam illa parua chartula potuit. unde tuae benignitati congratulor et de tuo pectore Christiano domino deo nostro, cuius haec dona sunt, gratias ago, domine merito praedicande sinceriterque carissime ac desiderantissime frater. quod autem petis, ut litteris te quaeram, ego te affectu quaero, qui omnes litteras superat, et, ubi te quaeram, quod bene intellegas, noui. quantum autem ad me legendam adtinet, magis uereor in manibus uestris loquacitatem meam reprehendi quam eloquium requiri. illud breuiter dixerim, quod diuturna cogitatione si ruminaueris, senties, quid sapiat: cum in itinere dei faciliora et fructuosa ignaua formidine fugiuntur, in itinere saeculari duriora et sterilia aerumnoso labore tolerantur. incolumis in Christo uigeas et proficias, domine merito praedicande sinceriterque carissime ac desiderantissime frater.","prev":{"citation":"Epistulae 255.1","label":"Letter 255","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/255.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/255.1"},"next":{"citation":"Epistulae 257.1","label":"Letter 257","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/257.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/257.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}