{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 258.2","citation":"Augustine, Epistulae 258.2","ref":"258.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/258.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/258.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/258.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":225,"text":"Et posteaquam illa cupere destiti, tu quidem perseuerante beniuolentia saluum me esse cupiebas salute mortali et ea rei-um prosperitate felicem, quam mundus optare consueuit. et iam sic itaque aliquantum tibi erat mecum rerum humanarum beniuola et cara consensio. nunc ergo quantum de te gaudeo, quibus explicem uerbis, quando eum, quem quoquo modo habui diu amicum, habeo iam uerum amicum? accessit enim rerum etiam consensio diuinarum. quoniam, qui mecum temporalem uitam quondam iucundissima benignitate duxisti, nunc in spe uitae aeternae mecum esse coepisti. modo- uero etiam de rebus humanis inter nos nulla dissensio est, qui eas rerum (diuinarum) cognitione pensamus. ne plus eis tribuamus. quam modus earum iustissime postulat, nec eas iniquo contemptu abiciendo creatori earum domino rerum caelestium atque terrestrium faciamus iniuriam. ita fit, ut, inter quos amicos non est rerum consensio diuinarum, nec humanarum esse plena possit ac uera. necesse est enim, ut aliter, quam oportet, humana aestimet, qui diuina contemnit, nec hominem recte diligere nouerit, quisquis eum non diligit, qui hominem fecit. proinde non dico: 'Nunc mihi plenius amicus es, qui eras ex parte', sed, quantum ratio indicat, nec ei parte eras, quando nec in rebus humanis mecum amicitiam ueram tenebas. rerum quippe diuinarum. ei quibus recte humana pensantur, socius mihi nondum eras, siue quando nec ipse in eis eram siue posteaquam ego eas utcumque sapere coepi, a quibus tu , longe abhorrebas.","prev":{"citation":"Epistulae 258.1","label":"Letter 258","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/258.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/258.1"},"next":{"citation":"Epistulae 258.3","label":"Letter 258","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/258.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/258.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}