{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 258.5","citation":"Augustine, Epistulae 258.5","ref":"258.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/258.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/258.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/258.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":186,"text":"Quod ut fiat, exhortor grauitatem et prudentiam tuam. ut iam etiam fidelium sacramenta percipias; decet enim aetatem et congruit, quantum credo. moribus tuis. memento, quid mihi dixeris profecturo comicum quidem de Terentio recolens uersum sed tamen aptissimum et utilissimum: Nunc hic dies aliam uitam adfert, alios mores postulat. quod si ueraciter dixisti. sicut de te dubitare non debeo. iam profecto sic uiuis, ut sis dignus baptismo salutari remissionem praeteritorum accipere peccatorum. nam omnino non est, cui alteri praeter dominum Christum dicat genus humanum: Te duce, si qua manent sceleris uestigia nostri, inrita perpetua soluent formidine terras. quod ex Cymaeo, id est ex Sibyllino carmine se fassus est transtulisse Vergilius, quoniam fortassis etiam illa uates aliquid de unico saluatore in spiritu audierat, quod necesse habuit confiteri. haec tibi, domine merito suscipiende et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater, siue pauca siue forsitan multa sint, utcumque occupatissimus scripsi. tua sumere rescripta desidero et te nomen uel dedisse inter competentes uel daturum esse iam iamque cognoscere. dominus deus, in quem credidisti, et hic et in futuro saeculo te conseruet. domine merito suscipiende et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater.","prev":{"citation":"Epistulae 258.4","label":"Letter 258","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/258.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/258.4"},"next":{"citation":"Epistulae 259.1","label":"Letter 259","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/259.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/259.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}