{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 259.5","citation":"Augustine, Epistulae 259.5","ref":"259.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/259.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/259.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/259.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":209,"text":"Si enim diues ille superbus atque impius. sicut in euangelio dominus loquitur, qui induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide, cum malorum meritorum poenas apud inferos lueret neque de digito contempti ante ianuam suam pauperis aquae stillam impetrare ualuisset. recordatus est quinque fratres suos et rogauit ad eos eundem pauperem mitti, cuius requiem in sinu Abrahae longe prospiciebat, ne et ipsi uenirent in illum tormentorum locum, quanto magis tua coniux te recordatur! quanto magis te casta non uult ad poenas uenire moechorum, si fratres suos nec superbus ad poenas uenire uoluit superborum! et cum frater nollet fratribus in malis se esse coniunctum, quanto minus uult in bonis constituta coniux uirum in malis habere separatum! lege ipsum locum in euangelio: Christi est uox pia; crede deo. doles uidelicet coniugem mortuam et putas, si eam laudauero, quod meis affatibus consolaberis. disce. quod doleas. si cum illa non eris. an magis tibi dolendum est, quod a me nondum laudatur, quam mihi, quod a te non amatur? nam utique, si amares, cum illa esse post mortem desiderares, quo profecto non eris, si, qualis es, talis eris. ama ergo, cuius exigis laudem. ne, quod mendaciter exigis, iuste negem. [Et alia manu:] Dominus nobis praestet de tua salute gaudere, domine dilectissime et honorabilis frater.","prev":{"citation":"Epistulae 259.4","label":"Letter 259","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/259.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/259.4"},"next":{"citation":"Epistulae 260.1","label":"Letter 260","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/260.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/260.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}