{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 26.6.24-39","citation":"Augustine, Epistulae 26.6.24-39","ref":"26.6.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/26.6.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/26.6.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/26.6.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":287,"text":"quod supplice cantu 25 praesidium nymphamue rogem, quae flumina poscam? an te uoce uocem, clari quem rector Olympi fontibus infantum praefecit et abdita iussit ubertate animi longe ructare fluenta?ferto magister opem actutum, ne desere uires 30 inualidas mecumque sacras subuertere glebas incipe; tempus enim, nisi me mortalia fallunt, labitur in seniumque trahit. tibi noster Apollo corda replet patremque suum patremque deorum conciliat legemque bonam pacemque cruentam 35 monstrat et-abducto uelamine singula pandit. uiginti emensus nam longos forsitan orbes' solis eras, cum te ratio pulcherrima mundi ditior imperiis et nectare dulcior omni corripuit statuitque uagum medioque locauit, omnibus unde aciem posses intendere rebus. o bone, carpe iter annorum; sapientia quantum crescit amore sui inueniens noua culmina semper! perge uiam, qua te suboles praeclara Tonantis perducit sternens in planos ardua campos. 45 et cum luciferos praecordia uesper in ortus distulerit sanctumque super benedixeris ignem, sis memor ipse mei. bibulam qui ponitis aurem legibus inuictis, contundite pectora palmis, sternite membra solo meritosque ciete dolores 50 et prohibete nefas. deus imperat omnibus unum, admonet antistes uenturaquc fulmina terrent. o mihi transactos reuocet si pristina soles laetificis aurora rotis, quos libera tecum otia temptantes et candida iura bonorum 55 duximus Italiae medio montesque per altos! non me dura gelu prohiberent frigora cano nec fera tempestas Zephyrum fremitusque Borini, quin tua sollicito premerem uestigia passu. hoc opus ut iubeas tantum, cruor inriget artus, 60 solstitio Neuros, bruma sectabimur Histrum. ignotus Garamas soluet mihi uincula gentis Exampeosque lacus fugiens Hypaneius amnis Callipidum Scythicas resonet spumosus ad undas. ibimus et Leucos, qua Leucia solis in ortus 65 tenditur, et uasti deserta cacumina Cassi, quis Epidaphnaeas aequat sibi Cassia rupes, unde quiescentem auroram currusque solutos sopitamque diem media sub nocte uiderem, te suadente petam;","prev":{"citation":"Epistulae 26.6.1-23","label":"26.6.1 to 26.6.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/26.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/26.6.1"},"next":{"citation":"Epistulae 26.6.40-50","label":"26.6.40 to 26.6.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/26.6.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/26.6.40"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}