{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 261.4-5","citation":"Augustine, Epistulae 261.4-5","ref":"261.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/261.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/261.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/261.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":117,"text":"Ecce paene factum est, quod in quinque uersuum tuorum tertio posuisti, ut magis loquacem quam eloquentem haberes epistulam meam. quod autem in quinto atque ultimo uersu septem pedes sunt, utrum numerus tuum fefellit auditum, an experiri uoluisti, utrum ego adhuc ista diiudicare meminerim, quae forte iam obliti sunt, qui talium aliquando studiosi postea plurimum in ecclesiasticis litteris profecerunt? Psalterium a sancto Hieronymo translatum ex Hebraeo non habeo. nos autem non interpretati sumus, sed codicum Latinorum nonnullas mendositates ex Graecis exemplaribus cmendauimus. unde fortassis fecerimus aliquid commodius, quam erat, non tamen tale, quale esse debebat. nam etiam nunc, quae forte nos tunc praeterierunt, si legentes mouerint, conlatis codicibus emendamus. ita illud, quod perfectum est. tecum nos quoque requirimus.","prev":{"citation":"Epistulae 261.3","label":"Letter 261","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/261.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/261.3"},"next":{"citation":"Epistulae 262.1","label":"Letter 262","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/262.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/262.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}