{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 262.5","citation":"Augustine, Epistulae 262.5","ref":"262.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/262.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/262.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/262.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":176,"text":"Denique factum est, ut uinculum continentiae. quo se dilectus innexuerat, contemptus abrumperet et iratus tibi non parceret sibi. sicut enim mihi rettulit perlator epistulae tuae, cum cognouisset, quod omnia uel paene omnia. quae habebas, nescio quibus duobus transeuntibus monachis tamquam pauperibus eroganda donaueris, tunc ille detestans eos tecum et non dei seruos sed domus alienae penetratores et tuos captiuatores et depraedatores putans tam sanctam sarcinam, quam tecum subierat, indignatus abiecit. infirmus enim erat et ideo tibi. quae in communi proposito fortior uidebaris, non erat praesumptione turbandus sed dilectione portandus, quia, etiamsi ad ipsas elemosynas largius faciendas forte pigrius mouebatur. posset et ista condiscere, si tuis inopinatis non feriretur expensis, sed expectatis inuitaretur obsequiis. ut etiam hoc, quod temere so'a fecisti, multo consultius dilectione concordi multoque ordinatius et honestius ambo faceretis nec blasphemarentur serui dei. si tamen hoc fuerunt, qui marito absente atque nesciente ab ignota muliere et aliena uxore tanta sumpserunt. et laudaretur deus in operibus uestris, quorum esset tam fida societas, ut a uobis communiter teneretur non solum summa castitas uerum etiam gloriosa paupertas.","prev":{"citation":"Epistulae 262.4","label":"Letter 262","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/262.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/262.4"},"next":{"citation":"Epistulae 262.6","label":"Letter 262","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/262.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/262.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}