{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 263.1","citation":"Augustine, Epistulae 263.1","ref":"263.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/263.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/263.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/263.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":121,"text":"Accepi, quod de iustis et piis laboribus manuum tuarum me accipere uoluisti, ne te grauins contristarem, quam potius consolandam uiderem, praesertim quia hoc ipsum tuum non paruum deputasti esse solacium. si eam. quam germano tuo sancto dei ministro feceras tunicam. ego induerer, cum iam a terra morientium recedens nullis rebus corruptibilibus indigeret. feci ergo. quod desiderasti, et. qualecumque hoc existimaueris uel quantulumcumque solacium. tuo erga fratrem pectori non negaui. missam abs te tunicam accepi et. quando haec ad te scripsi, ea me uestire iam coeperam. bono animo esto; sed multo melioribus multoque maioribus consolationibus utere, ut nubilum tui cordis humana infirmitate contractum serenetur auctoritate diuina, et perseueranter ita uiue, ut cum fratre uiuas, quoniam sic mortuus est tuus frater, ut uiuat.","prev":{"citation":"Epistulae 262.11","label":"Letter 262","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/262.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/262.11"},"next":{"citation":"Epistulae 263.2","label":"Letter 263","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/263.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/263.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}