{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 263.4","citation":"Augustine, Epistulae 263.4","ref":"263.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/263.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/263.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/263.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":247,"text":"Frater tuus. filia, mente uiuit, carne dormit. numquid, qui dormit, non adiciet, ut resurgat? deus, qui spiritum eius iam suscepit, restituet ei corpus suum, quod non perdendum abstulit. sed reddendum distulit. nulla est igitur causa tristitiae diuturnae, quia potior est causa laetitiae sempiternae, quando quidem germani tui nec pars ipsa mortalis, quae m terra sepulta est. tibi peribit, in qua tibi praesentabatur, per quam te adloquebatur tecumque conloquebatur, ex qua promebat uocem sic tuis auribus notam, quem ad modum faciem tuis oculis offerebat, ita ut, ubicumque sonuisset. etiam non uisus soleret agnosci. haec enim uiuorum sensibus subtrahuntur, ut dolorem faciat absentia mortuorum. sed quando nec ipsa in aeternum peribunt, ubi capillus capitis non peribit. et ad tempus deposita sic recipientur, ut numquam ulterius deponantur, sed in melius demutata firmentur. profecto maior est causa gratulationis in spe inaestimabilis aeternitatis quam causa maeroris in re breuissimi temporis. hanc spem non habent gentes nescientes scripturas neque uirtutem dei, qui potest perdita reparare et uiuificare mortua et redintegrare corrupta et separata iterum iungere et corrupta atque finita deinceps sine fine seruare. haec facturum se esse promisit, qui ex his fidem fecit, quae iam promissa perfecit: haec tecum sermocinetur fides tua, quoniam non fraudabitur spes tua, etsi nunc differatur caritas tua; haec meditare, his uberius et uerius consolare. si enim, quia uestior, quoniam ille non potuit, ea ueste, quam fratri texueras, te aliquid consolatur quanto debes amplius et certius consolari, quia, cui fuerat praeparata, incorruptibili indumento nulla egens corruptione atque inmortalitate uestitur!","prev":{"citation":"Epistulae 263.3","label":"Letter 263","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/263.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/263.3"},"next":{"citation":"Epistulae 264.1","label":"Letter 264","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/264.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/264.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}