{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 264.1","citation":"Augustine, Epistulae 264.1","ref":"264.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/264.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/264.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/264.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":194,"text":"Quantum nos tuum studium sanctum laetificat! tantum rursus contristat, quod per errores noxios et perniciosissimos prouin- Clam uestram nimium periclitari significas. sed quia ista futura praedicta sunt, mirandum non est. quod exsurgant, sed uigilandum, ne noceant. haec autem deus liberator noster exsurgere non permitteret, nisi sanctis eius etiam per huius modi temptationes erudiri expediret. comparant sibi quidem illi sua uoluntate peruersa et praesentis meritum caecitatis et futuri aeterni supplicii, si per contumaciam indociles fuerint seque, cum in hac uita sunt. corrigere atque emendare neglexerint. uerum tamen, sicut ipsi male utuntur bonis dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, qui eos per patientiam suam ad paenitentiam uocat, cum thesaurizant sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, sicut ergo ipsi benignitate et patientia, id est bonis dei male utuntur. dum non corriguntur, sic contra deus etiam malis eorum bene utitur non solum ad iustitiam suam, quae his digna in fine retribuet. sed etiam ad exercitationem et prouectum sanctorum suorum, ut ex ipsa etiam malorum peruersitate boni proficiant et probentur et manifestentur, sicut apostolus ait: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter uos.","prev":{"citation":"Epistulae 263.4","label":"Letter 263","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/263.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/263.4"},"next":{"citation":"Epistulae 264.2","label":"Letter 264","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/264.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/264.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}