{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 265.5","citation":"Augustine, Epistulae 265.5","ref":"265.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/265.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/265.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/265.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":214,"text":"Utrumque autem de domino scriptum est, et quia baptizabat plus quam Iohannes et quia ipse non baptizabat sed discipuli eius, ut intellegeremus et ipsum quidem baptizasse praesentia maiestatis, non tamen ipsum baptizasse manibus suis. ipsius enim erat baptismi sacramentum, ad discipulos autem baptizandi ministerium pertinebat. tunc ergo, quando dicit Iohannes euangelista in euangelio suo: Post haec exiit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram et illic morabatur cum eis et baptizabat, tunc paulo post de illo loquens ait: Ut ergo cognouit Iesus, quia audierunt Pharisaei, quod Iesus plures discipulos haberet et baptizaret plures quam Iohannes, quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius, reliquit Iudaeam terram et abiit iterum in Galilaeam, tunc ergo, quando ab Hierosolymis exiit cum discipulis suis in Iudaeam terram et illic morabatur cum eis, baptizabat non per se ipsum sed per discipulos suos, quos intellegimus iam fuisse baptizatos sine baptismo Iohannis, sicut nonnulli arbitrantur, siue. quod magis credibile est, baptismo Christi. neque enim ministerium baptizandi defugeret, ut haberet baptizatos seruos, per quos ceteros baptizaret, qui non defugit memorabilis illius humilitatis ministerium, quando eis lauit pedes et petenti Petro. ut non tantum pedes uerum etiam manus et caput ei lauaret, respondit: Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus. ubi intellegitur, quod iam Petrus fuerat baptizatus.","prev":{"citation":"Epistulae 265.4","label":"Letter 265","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/265.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/265.4"},"next":{"citation":"Epistulae 265.6","label":"Letter 265","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/265.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/265.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}