{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 265.8","citation":"Augustine, Epistulae 265.8","ref":"265.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/265.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/265.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/265.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":154,"text":"Est etiam paenitentia bonorum et humilium tidelium paene cotidiana, in qua pectora tundimus dicentes: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. neque enim ea nobis dimitti uolumus. quae dimissa non dubitamus in baptismo, sed illa utique, quae humanae fragilitati quamuis parua tamen crebra subrepunt. quae si collecta contra nos fuerint, ita nos grauabunt. et oppriment sicut unum aliquod grande peccatum. quid enim interest ad naufragium, utrum uno grandi fluctu nauis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam et per neglegentiam derelicta atque contempta impleat nauem atque submergat'? propter hoc ieiunia et elemosynae et orationes inuigilant. inquibus cum dicimus: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus. manifestamus habere nos. quod nobis dimittatur, atque in his uerbis humiliantes animas nostras cotidianam quodam modo agere paenitentiam non cessamus. ad ea, quae scripsisti, puto me breuiter sed sufficienter respondisse; superest, ut ille non sit contentiosus, propter quem lucrandum ad me tales litteras dandas putasti.","prev":{"citation":"Epistulae 265.7","label":"Letter 265","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/265.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/265.7"},"next":{"citation":"Epistulae 266.1","label":"Letter 266","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/266.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/266.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}