{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 266.1","citation":"Augustine, Epistulae 266.1","ref":"266.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/266.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/266.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/266.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":192,"text":"Sanctum propositum tuum et inuisceratus cordi tuo timor domini castus permanens in saeculum saeculi curam pro te nostram non solum in precibus apud deum uerum etiam in admonitionibus ad te ipsam non mediocriter suscitat. quod quidem in epistulis meis, quas ad matrem reuerentiae tuae debito mihi cum honore nominandam dedi, non semel feci. sed quia hoc mihi rescribere dignata est. prius te uelle accipere litteras meas, tum demum, si quid forte tibi opus esset ex ministerio meo, quod uenerando studio tuo omniumque talium, quantum possum, libera seruitute debere me noui, non te esse tacituram et rescribendo insinuaturam, ecce feci, quod te uoluisse quamuis non per te comperi, ne uiderer tibi ostium fiduciae inhumaniter claudere. superest, ut promas ipsa. si quid ex me quaerendum putas: aut enim scio, quod inquisieris. nec negabo aut ita nescio, ut nullo fidei salutisque detrimento nesciam et de hoc etiam te ipsam, si potuero. faciam reddita ratione securam. aut certe, si et nescio et tamen sciendum est. uel impetrabo a domino. ne tibi desim nam saepe officium impertiendi meritum est accipiendi , uel ita tibi respondebo, ut noueris, pro hac ipsa re, quam pariter nescimus; ad quem pulsare debeamus.","prev":{"citation":"Epistulae 265.8","label":"Letter 265","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/265.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/265.8"},"next":{"citation":"Epistulae 266.2","label":"Letter 266","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/266.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/266.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}