{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 266.2","citation":"Augustine, Epistulae 266.2","ref":"266.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/266.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/266.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/266.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":199,"text":"Haec ideo praelocutus sum, ne te pro certo speres, quicquid a me quaesieris, audituram et, cum hoc non prouenerit. audacter potius quam prudenter me fecisse arbitreris, quod tibi quaerendi, si quid uoles, facultatem dedi. hoc enim feci non doctor perfectus sed cum docendis perficiendus, domina eximia meritoque honorabilis in Christo ac suscipienda filia. equidem etiam in his rebus, quas utcumque scio, magis te cupio esse scientem quam scientiae nostrae indigentem. neque enim, ut, quod scimus, doceamus, aliorum ignorantiam optare debemus; multo quippe melius omnes sumus docibiles deo, quod utique in illa superna patria, cum in nobis completum fuerit, quod promissum est, perficietur, ut non dicat homo proximo suo: 'Cognosce dominum'; omnes enim cognoscent eum, sicut scriptum est, a minore usque ad maiorem eorum. et sollicitissime cauendum est in docendo superbiae uitium, quod in discendo non ita est. unde et sancta scriptura nos admonet dicens: Sit omnis homo uelox ad audiendum, tardus autem ad loquendum; et ille in psalmo ait: Auditui meo dabis exultationem et laetitiam continuoque subiecit: Et exultab unt ossa humiliata. uidit enim in audiendo facillime seruari humilitatem, quae difficilis est in docendo, quoniam necesse est, ut doctor habeat superiorem locum, ubi laboriosum est obtinere, ne subrepat elatio.","prev":{"citation":"Epistulae 266.1","label":"Letter 266","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/266.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/266.1"},"next":{"citation":"Epistulae 266.3","label":"Letter 266","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/266.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/266.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}