{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 266.3","citation":"Augustine, Epistulae 266.3","ref":"266.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/266.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/266.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/266.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":193,"text":"Videsne. quem ad modum periclitemur, a quibus hoc expectatur, ut non solum doctores simus, uerum etiam, cum simus homines, diuina doceamus? sed laborum periculorumque nostrorum singulare solacium est, cum ita proficitis, ut illo perueuiatis, ubi nullius hominis doctoris egeatis. isto autem periculo non tantum nos — nam ad illum, de quo dicturus sum, quid sumus nos ? — non ergo nos tantum isto periculo sed etiam ille doctor gentium periclitatum se esse testatur, cum dicit: Ne in magnitudine reuelationum mearum extollar, datus est mihi stimulus carnis et cetera. unde et ipse dominus, tumoris huius admirabilis medicus: Nolite, inquit, ab hominibus uocari Rabbi; unus est enim magister uester Christus, quod retinens idem ipse doctor gentium dicit: Neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. hoc et ille meminit, qui in natis mulierum, quanto magnus erat, tanto se in omnibus humiliabat indignum se adfirmans, qui Christi calciamenta portaret. quid enim aliud ostendit, ubi ait: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum et gaudio gaudet propter uocem sponsi? hic est ille auditus, de quo paulo ante commemoraui in psalmo positum: Auditui meo dabis exultationem et laetitiam et exultabunt ossahumiliata.","prev":{"citation":"Epistulae 266.2","label":"Letter 266","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/266.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/266.2"},"next":{"citation":"Epistulae 266.4","label":"Letter 266","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/266.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/266.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}