{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 268.2","citation":"Augustine, Epistulae 268.2","ref":"268.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/268.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/268.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/268.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":261,"text":"Nunc ergo, quoniam absens est, restat, ut subueniatis non illi, quem nemo compellat absentem, sed pollicitationi meae. cuius existimatio uobis semper est praesens. iam enim dies, ad quem se promiserat occursurum, transactus est et ego ei. qui solidos suos fidei meae commisit, quid respondeam, non inuenio. nisi ut faciam, quod me facturum esse promisi. sed quoniam non sum de hac re commonitus, ut die pentecostes. quando aderat maior uestra frequentia, sermonem inde facerem, peto, ut has litteras pro lingua mea praesente habere dignemini admonente uos et exhortante in cordibus uestris deo et domino nostro. cui credidistis, qui numquam discedit a nobis timentibus et honorantibus nomen suum, in quo uobis et nos semper coniuncti sumus, quamuis corpore a uobis profecti esse uideamur, qui uobis de isto bonorum operum semine messem uitae aeternae promittit dicente apostolo: Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus infatigabiles. itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. quoniam ergo domesticus fidei est, Christianus fidelis, catholicus frater noster, pro cuius supplenda necessitate uos peto, ut faciatis, quod dominus imperat, sine tristitia, sine murmuratione et cum laetitia et hilaritate facite; deo enim creditis non homini, quia ille promittit uos nihil eorum, quae misericorditer facitis, perdituros. sed in illo die cum usuris inmortalibus recepturos. et quoniam ipse apostolus dicit: Hoc autem dico: Qui parce seminat. parce et metet, intellegere debetis tempus esse, ut donum uitae aeternae, cum adhuc in ista uita sumus, festinanter et alacriter comparemus, quia, cum finis saeculi uenerit, non dabitur nisi eis, qui per fidem sibi hoc emerunt, antequam uidere potuissent.","prev":{"citation":"Epistulae 268.1","label":"Letter 268","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/268.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/268.1"},"next":{"citation":"Epistulae 268.3","label":"Letter 268","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/268.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/268.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}