{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 28.2","citation":"Augustine, Epistulae 28.2","ref":"28.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/28.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/28.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/28.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":204,"text":"Petimus ergo et nobiscum petit omnis Africanarum ecclesiarum studiosa societas, ut interpretandis eorum libris, qui graece scripturas nostras quam optime tractauerunt, curam atque operam inpendere non graueris. potes enim efficere, ut nos quoque habeamus tales illos uiros et unum potissimum, • quem tu libentius in tuis litteris sonas. de uertendis autem in linguam latinam sanctis litteris canonicis laborare te nollem, nisi eo modo, quo Iob interpretatus es, ut signis adhibitis, quid inter hanc tuam et LXX, quorum est grauissima auctoritas, interpretationem distet, appareat. satis autem nequeo mirari, si aliquid adhuc in hebraeis exemplaribus inuenitur, quod tot interpretes illius linguae peritissimos fugerit. omitto enim LXX, de quorum uel consilii uel spiritus maiore concordia, quam si unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam, nisi quod eis praeminentem auctoritatem in hoc munere sine controuersia tribuendam existimo. illi me plus mouent, qui, cum posteriores interpretarentur et uerborum locutionumque hebraearum uiam atque regulas mordacius, ut fertur, tenerent, non solum inter se non consenserunt, sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent. si enim obscura sunt, te quoque in eis falli posse creditur; si manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur. huius igitur rei pro tua caritate expositis causis certum me facias obsecrauerim.","prev":{"citation":"Epistulae 28.1","label":"Letter 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/28.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/28.1"},"next":{"citation":"Epistulae 28.3","label":"Letter 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/28.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/28.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}