{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 29.10","citation":"Augustine, Epistulae 29.10","ref":"29.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/29.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":215,"text":"Deinde hortatus sum, ut transmarinarum ecclesiarum, in quibus partim ista recepta numquam sunt, partim iam per bonos rectores populo obtemperante correcta, imitatores esse uellemus. et quoniam de basilica beati apostoli Petri cotidianae uinulentiae proferebantur exempla, dixi primo audisse nos saepe esse prohibitum, sed quod remotus sit locus ab episcopi conuersatione et in tanta ciuitate magna sit carnalium multitudo peregrinis praesertim, qui noui subinde ueniunt, tanto uiolentius quanto inscitius illam consuetudinem retinentibus, tam immanem pestem nondum compesci sedarique potuisse. uerum tamen nos si Petrum apostolum honoraremus, debere praecepta eius audire et multo deuotius epistulam, in qua uoluntas eius apparet, quam basilicam, in qua non apparet, intueri; statimque accepto codice recitaui, ubi ait: Christo enim passo pro nobis per carnem et uos eadem cogitatione armamini, quia, qui passus est carne. desiit a carne, ut iam non hominum desideriis sed uoluntate dei reliquum tempus in carne uiuat. sufficit enim uobis praeteritum tempus uoluntate hominum perfecisse ambulantes in libidinibus, desideriis, ebrietate, comissationibus et nefandis idolorum seruitutibus. quibus gestis cum omnes uno animo in bonam uoluntatem ire contempta mala consuetudine cernerem, hortatus sum, ut meridiano tempore diuinis lectionibus et psalmis interessent; ita illum diem multo mundius atque sincerius placere celebrandum et certe de multitudine conuenientium facile posse apparere, qui mentem et qui uentrem sequeretur. ita lectis omnibus sermo terminatus est.","prev":{"citation":"Epistulae 29.9","label":"Letter 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/29.9"},"next":{"citation":"Epistulae 29.11","label":"Letter 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/29.11"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}