{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 29.11","citation":"Augustine, Epistulae 29.11","ref":"29.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/29.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":219,"text":"Pomeridiano autem die maior quam ante meridiem adfuit multitudo et usque ad horam, qua cum episcopo egrederemur, legebatur alternatim et psallebatur; nobisque egressis duo psalmi lecti sunt. deinde me inuitum, qui iam cupiebam peractum esse tam periculosum diem, iussum compulit senex, ut aliquid eis loquerer. habui breuem sermonem, quo gratias ' agerem deo, et quoniam in haereticorum basilica audiebamus ab eis solita conuiuia celebrata, cum adhuc etiam eo ipso tempore, quo a nobis ista gerebantur, illi in poculis perdurarent, dixi diei pulchritudinem noctis comparatione decorari et colorem candidum nigri uicinitate gratiorem. ita nostrum spiritalis celebrationis conuentum minus fortasse futurum fuisse iucundum, nisi ex alia parte carnalis ingurgitatio conferretur, hortatusque sum, ut tales epulas instanter appeterent, si gustassent, quam suauis est dominus; illis autem esse metuendum, qui tamquam primum sectantur, quod aliquando destruetur, cum quisque comes efficiatur eius rei, quam colit, insultaritque apostolus talibus dicens: Quorum deusuenter, cum idem alio loco dixerit: Esca uentri et uenter escis; deus autem et hunc et illas euacuabit. nos proinde oportere id sequi, quod non euacuatur, quod remotissimum a carnis affectu spiritus sanctificatione retinetur. atque in hanc sententiam pro tempore cum ea, quae dominus suggerere dignatus est, dicta essent, acta sunt uespertina, quae cotidie solent, nobisque cum episcopo recedentibus fratres eodem loco hymnos dixerunt non parua multitudine utriusque sexus ad obscuratum diem manente atque psallente.","prev":{"citation":"Epistulae 29.10","label":"Letter 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/29.10"},"next":{"citation":"Epistulae 29.12","label":"Letter 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/29.12"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}