{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 29.6","citation":"Augustine, Epistulae 29.6","ref":"29.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/29.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":175,"text":"Commemoraui etiam euangelii capitulum, quod pridie tractaueram, ubi de pseudoprophetis dictum est: Ex fructibus orum cognoscetis eos. deinde in memoriam reuocaui fructus eo loco non appellatos nisi opera. tum quaesiui, inter quos fructus nominata esset ebrietas, et recitaui illud ad Galatas: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorum ser.uitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum dei non possidebunt. post quae uerba interrogaui, quo modo de fructu ebrietatis agnosceremur christiani, quos de fructibus agnosci dominus iussit. adiunxi etiam legendum, quod sequitur: Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, egique, ut considerarent, quam esset pudendum atque plangendum, quod de illis fructibus carnis non solum priuatim uiuere, sed etiam honorem ecclesiae deferre cuperent et, si potestas daretur, totum tam magnae basilicae spatium turbis epulantium ebriorumque complerent; de spiritalibus autem fructibus, ad quos et diuinarum scripturarum auctoritate et nostris gemitibus inuitarentur, nolunt adferre deo munera et his potissimum celebrare festa sanctorum.","prev":{"citation":"Epistulae 29.5","label":"Letter 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/29.5"},"next":{"citation":"Epistulae 29.7","label":"Letter 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/29.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}