{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 29.8","citation":"Augustine, Epistulae 29.8","ref":"29.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/29.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":175,"text":"Postridie uero cum inluxisset dies, cui solebant fauces uentresque se parare, nuntiatur mihi nonnullos eorum etiam, qui sermoni aderant, nondum a murmuratione cessasse tantumque in eis ualere uim pessimae consuetudinis, ut eius tantum uoce uterentur et dicerent: 'Quare modo ? non enim antea, qui haec non prohibuerunt, christiani non erant\\\\ quo audito quas sicut maiores commouendi eos machinas praepararem, omnino nesciebam; disponebam tamen, si perseuerandum putarent, lecto illo loco de propheta Ezechiele: 'Explorator absoluitur, si periculum denuntiauerit, etiam si illi, quibus denuntiatur, cauere noluerint' uestimenta mea excutere atque discedere. tum uero dominus ostendit, quod nos non deserat et quibus modis, in se ut praesumamus, hortetur; namque ante horam, qua exhedram ascenderemus, ingressi sunt ad me idem ipsi, quos audieram de oppugnatione uetustae consuetudinis fuisse conquestos. quos blande acceptos paucis uerbis in sententiam sanam transtuli. atque ubi uentum est ad tempus disputationis, omissa lectione, quam praeparaueram, quia necessaria iam non uidebatur, de hac ipsa quaestione pauca disserui, nihil nos nec breuius nec uerius posse adferre aduersus eos, qui dicunt: 'Quare modo?* nisi et nos dicamus: Vel modo'.","prev":{"citation":"Epistulae 29.7","label":"Letter 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/29.7"},"next":{"citation":"Epistulae 29.9","label":"Letter 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/29.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/29.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}